Francesco Maria Molza epistulae

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


1. Ad Molsam parantem D. Augusti Sepulcrum
Instaurare

Haud dubium est vates quondam fovisse benigne

      Augustum, vates non minor ille suis.

Nemo tamen maiora tulit, nec istius uno

      Virgilio, docet hoc Principis ingenium.

5

Praeterea est semper Musas veneratus in armis,

      Ipsa suum tenuit Calliopea locum.

Quid mirum est igitur quod tu divine Poeta,

      In quo Virgilii mens micat, atque animus,

Tam pius Augusti reparas monumenta, et honori

10

      Vis redeant prisco diruta busta Dei.

Maxima laus haec, et solum te digna, decebat

      Te servare istis unice Molsa sacris.

Maxima laus haec est, tumulum pietate reponi,

      Non alia credas, quam voluisse tua.

15

Hippolytus iam Molsa tuus cum Caesare gaudet,

      Tertius ingeminat verba secunda Maro.

Felices umbrae, mo... at felicior es tu,

      Per quem sanct..... restituetur honor.

 

2. Al Sig. Molza mio fratello amatissimo

Nymphae, quae virides saltus, quaeque abdita Pindi

      Humano colitis non adeunda pede;

Ne vos ne pigeat densis discedere ab umbris,

      Antraque muscoso liquere picta solo,

5

Laetifer immiti quamvis nunc lumine passim

      Contristet duros Syrius agricolas

Molza meus vestros coluit qui semper honores,

      Cuique dedit sacros Phoebus inire choros,

Iamdudum graciles morbo tenuatus in artus,

10

      Extremam in mortis limine poscit opem.

Ergo herbas, succosque simul afferte salubres,

      Et medicae quicquid Cynthius artis habet.

Non levis exiguis aderit nam gloria factis,

      Vos uno incolumi restituisse duos.

 

3.

Flagro, paene nefas, sed flagro cupidine vitae

      Post mea ducendae tristia fata diu.

Despondenti animum, proprio id mihi Marte licere,

      Viribus ingenii Molsa favere potes.

5

Aera parent alii, quaerantque hi vivere in auro,

      Longaevosque illos sculptile marmor agat.

Dum scriptis me utcunque suis tua Musa reponat,

      Tu mihi Praxiteles, tu mihi Mentor eris.